Latin
LIBER
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER Figuras illas rotundas, quae ex suis centris &polis descriptae, repraesentant illiusmodi orbes in PRIMVS. coelo, qui varietatem motuum stellarum causa sunt, sicut in illis demonstratur. Sunt nè reuera huiusmodi circuli &orbes in coelo, quales hic in sphaera materiali, &in Theorijs habentur? Circuli sanè in coelo κατὰ φύσιν nulli sunt, cum omnes partes sibi vndiquaque sint similimae: Θέας autem, quam habet vel ratione motus sui, quo modò mouetur, vel ratione nostri, qui ex Terra ipsum intuemur, reuera tales circuli ei insunt, Certae enim eius partes, locis certis reuera distinctae sunt, cur ergo non iure certa etiam nomina sibi vindicarent?