# Epitome astronomiae 231

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, TERTIA PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/231

sec: apparentes autem maximi à minimis, illic quidem 10. gr. 14. scr. hoc est, 40. scr. 56. sec. vnius horae, hîc autem 9. gr. 3. scr. hoc est, 39. scr. 32. sec. vnius horae. Hae omnes & singulae causae coniunctae & inter se commixtae, additis addendis, & ablatis auferendis, ostendunt dies apparentes nostro seculo ab iigr. scorpij accrescere & augeri vsque ad 22. gr. aquarij, partibus 7. cum tribus quintis ferè, hoc est, 30. scr. 31. sec. vnius horae; inde vero à 22. gr. aquaris per totum semicirculum borealem iterum totidem partibus decrescere. Minimi igitur & maximi dies hoc seculo à se inuicem distant 15. gr. cum vna quarta ferè, hoc est, hora 1. scr. 1. sec. 2. Haec differentia aliàs aliter se habet, & mutatur cum apogaeorum & eccentricitatis Solis instabilitate, nec non & aequinoctiorum inaequalitate. Propter quas causas contingere potest, vt minimi à maximis diebus 20. partibus, vtrique autem à medijs 10. partibus differentias istas extendant. Porro differentia quam horizontis obliquitas diebus naturalibus affert, multipliciter pro qualibet eleuatione variatur, eaque tam insignis est, vt non, sicut priores differentiae, scrupuloso calculo tantum erui debeat, sed etiam in oculos vulgi incurrat. Vt, in nostro sphęrae situ, vbi Sol aestiuo tempore hora 4. matutina, hyberno hora 8. oritur, dies minimi à maximis 4. integris horis deficiunt, rtrique autem à medijs duabus horis absunt. Quis est vsus doctrinae de inaequalitate dierum naturalium Vsus eius non in nuda tantum notitia consistit, sed ad computationes motuum coelestium necessarius est.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
