# Epitome astronomiae 233

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, PORISMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/233
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/233

PORISMATA. Ex hactenus dictis liquet, Dierum naturalium circuli, quos Sol conuersione quotidiana describit, propriè non sunt circuli, nec paralleli numero & loco à se inuicem distincti, sed potius Spirae continuae. Sol enim, dum primi mobilis conuersione circumducitur, ipse motu suo proprio in alium eclipticae gradum transit. Inde in vtraque tam ascendente, quàm descendente eclipticae medietate sit, vt circulus is, quem pridie Sol describere coepit, postero die non in eodem sed alio puncto finiatur. Finis ergo cuiusque circulorum horum annectitur non suiipsius, sed alterius sequentis circuli principio. Veruntamen etsi lineae tali solis conuersione, ex motu suo proprio & volutatione coeli composita, descriptae circulos parallelos non constituant: quia tamen initia & fines eorum haud magno interstis tio à sese recedunt, nec etiam eorum causa error aliquis notatu dignus oboriatur: Pro perfectis circulis communiter haberi solent. II. Hi circuli excedunt magnitudine sua numerum partium seu graduum caeterorum circulorum, constant enim (sicut dies naturalis) 360. temporia bus & additamento vero. Additamenta sicut & ascensiones Solis vel rectae vel obliquae primò & principaliter sunt & numerari debebant in his circulis; Attamen quoniam sunt circuli minores (ęquatore velut medio excepto & alterius cuiusdam circuli maximi norma indigent, idcirco ad ipsum ęquatorem numerationes istae reijciuntur. III. Hinc propter additamentorum verorum inaequalitem ipsos hos circulos inter se inaequales seu dissimiles fieri necesse est. IIII. Haec additamentorum inaequalitas, praesertim quae ab anomalia Solis in eccentrico proficiscitur, efficit, vt non tot circuli dierum naturalium habeantur in austro, quot ab aequatore in borea sunt.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
