# Epitome astronomiae 234

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, PORISMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/234

Sol enim, propter apogaeum solstitio aestiuo vicis num, nouem ferè diebus diutius moratur in borea quam in austro. Sic in quadrante verno Ptolemaei tempore duobus diebus diutius haerebat, quam in quadrante aestiuo, nostra autem aetate in hoc diutius quam in illo versatur, propterea quod apogaeum eius interea ex illo quadrante in hunc prorepsit, His tamen omnibus & singulis non obstantibus (nisi exactior aliqua calculi ratio scrupulosam & exquisitam numerationem postulet) horum circus lorum magnitudines solemus simili cum caeteris mensura 360. temporum metiri, eosque sic inter sese distribuere, vt per totidem circulos Sol in medies tate eclipticae ascendente ascendat, per quot ipse in medietate descendente descendit. Quilibet igitur borum circulorum per binos eclipticae gradus à soli stitialibus punctis aequaliter remotos ductus intelligitur. DE DIEBVS ARTIFI

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
