Latin
CIALIBVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 235-2
Unproofread scanNot analysed yet
Artificia &opificia exercenda, omnesque ciuiles operas obeundas ab ipsa Natura accommodatae videntur. Quomodo Dies &Noctes Artificiales se habent ad Dies Naturales? Dies &Noctes artificiales in Zona torrida, &vtraque temperata, siue apud Amphiscios &Heteroscios, nec non ex parte in Zonis frigidis apud Periscios, ijs scilicet locis ijsque anni partibus, quibus Sol vna die naturali &oritur &occidit, sunt partes diei naturalis integrales. Sed apud Periscios ijs partibus, quibus Sol conuersione sphaerae mundi aliquot circumgyrationes vel supra horizontem absa occasu, vel infra eundem absque ortu complet: Vna dies vel nox artificialis aliquot dierum naturalium periodos complectitur. Vnde sub polis dies artificialis integrum semestre continet, alterum autem semestre nocti artificiali cedit. Quomodo dies &noctes artificiales ad se inuicem comparatae se habent? Haec doctrina non incommodè aliquot conclusionibus siue propositionibus compraehendi potest. Recita aliquas Conclusiones seu Propositiones de Diebus &Noctibus artificialibus. In sphaera recta est perpetuum aequinoctium.