# Epitome astronomiae 235-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, CIALIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/235-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/235-2

Artificia & opificia exercenda, omnesque ciuiles operas obeundas ab ipsa Natura accommodatae videntur. Quomodo Dies & Noctes Artificiales se habent ad Dies Naturales? Dies & Noctes artificiales in Zona torrida, & vtraque temperata, siue apud Amphiscios & Heteroscios, nec non ex parte in Zonis frigidis apud Periscios, ijs scilicet locis ijsque anni partibus, quibus Sol vna die naturali & oritur & occidit, sunt partes diei naturalis integrales. Sed apud Periscios ijs partibus, quibus Sol conuersione sphaerae mundi aliquot circumgyrationes vel supra horizontem absa occasu, vel infra eundem absque ortu complet: Vna dies vel nox artificialis aliquot dierum naturalium periodos complectitur. Vnde sub polis dies artificialis integrum semestre continet, alterum autem semestre nocti artificiali cedit. Quomodo dies & noctes artificiales ad se inuicem comparatae se habent? Haec doctrina non incommodè aliquot conclusionibus siue propositionibus compraehendi potest. Recita aliquas Conclusiones seu Propositiones de Diebus & Noctibus artificialibus. In sphaera recta est perpetuum aequinoctium.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
