Latin
CIALIBVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 236-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc est, dies artificiales noctibus suis semper aequanles depraehenduntur. Quin &dies diebus &noctes noctibus singulae singulis aequales sunt. Vnde petuntur huius caeterarumque propositionum demonstrationes? Huius sicut &caeterarum propositionum seu conclusionum plaerarumque veritas demonstratur duplici ratione. Prior à circulis dierum naturalium eorumque cum horizonte sectionibus, quos scil. Sol sub obliquo circulo incedens quotidie describit, dependet: Altera ab ipsius obliqui circuli Zodiaci ascensionibus desumitur. Nam sicut isti dierum naturalium paralleli, siue ipsorum segmenta supra horizoniem existentia diem artificialem, infra autem latentia noctem determinant: ita etiam ascensiones partium eclipticae sequentium locum solis metiuntur diem artificialem, vsque ad ortum gradus soli oppositi. Non enim dies artificialis finiri aut sol occidere potest prius, quàm gradus oppositus soli è regione oriatur. Idem in nocte artificiali dimetienda ascensiones praestant. Quomodo probas primam propositionem? 1.