Latin
CIALIBVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 237
Unproofread scanNot analysed yet
Horizon rectus secat circulos dierum naturalium, tanquam aequatoris parallelos, ones in centro, plano enim eius incumbit axis sphęrae, centra eorum omnia ferens: ergo portiones supra horizontem correspondentes diei, aequantur porti. onibus quae sub eo nocti debentur. 2. Inter gradum Solis, quicunque is sit, &gradum ei oppositum interceptus ex vtraque parte eclipticae semicirculus, coascendentem habet semicirculum aequatoris, per 9. conclusionem ascensionum rectarum supra traditam. Porrò Sol nec oritur prius supra horizontem, quàm gradus oppositus occidat, nec occidit, antequam oppositus ei gradus oriatur. Aequinoctium ergo perpetuum est, quin &dies diebus, &noctes noctibus aequantur. II. In sphaera obliqua tantum duo sunt in anno aequinoctia, sole existente in principijs arietis &librae. Quomodo hoc probas? 1. Horizon obliquus inter omnes dies artificiales solum aequatorem, quia velut circulum maximum in centro, secat, caeterorum autem centra vnà cum axe partim supra horizontem extant. partim infra relinquuntur. Vnde &segmenta eorum inaequalia fieri contingit. 2. Solae duae medietates eclipticae ab aequinoctijs inchoatae, anquam cum aequatore conterminales aequantur ascensionibus suis, per 1. &2. conclus. ascens. obliquarum.