Latin
CIALIBVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 239
Unproofread scanNot analysed yet
&gradum Soli oppositum rectius oriuntur. Cum igitur illic sit perpetuum ęquinoctium, hic dies iste prolixior erit. IIII. In sphaera obliqua (qua quidem dies artificiales, sicut antè, sunt partes diei naturalis) Sole commorante in solstitio aestiuo, dies est in toto anno longißimus &nox breuißima, in solstitio vero brumali dies est breuißima &nox longißima. Probs. 1. Centra Tropicorum, qui ex dierum naturalitum circulis sunt extremi, in axe sphęrae ab horicontis plano longissimè elongata sunt, nullius ergo caeterorum circulorum segmenta tam inaequaliam fiunt. . Tota medietas eclipticae à solstitio aestiuo, vsque ad solstitium hyemale, rectius in obliquae sphęra ascendit quam in recta, reliqua magis oblique. Cum igitur illa tota sequatur ortum Solis, ipso in solstitio aestiuo agente, haec autem, sole in brumali solstitio commorante: sequitur diem illic longissimam, hic breuissimam esse, tale enim quid nullo alio die totius anni contingit.