# Epitome astronomiae 240-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, CIALIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/240-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/240-2

Vice versa in medietate ascendente posteri dies augentur, noctes vero minuuntur. Proba. 1 Paralleli dierum naturalium quò sunt remotiores à tropico E, cuius segmentum supra horizontem est omnium maximum: eò magis detrahunt segmentis supra horizontem apparentibus, & infra latentibus apponunt, vsque ad tropicum A, cuius minima pars supereminet. Centra enim circulorum borealium horizonti appropinquant, australium vlterius occultantur. 2. Sole à Tropico & recedente quotidie aliqui gradus rectè orientes ascensionibus diei decedunt, donec in solstitio hyemali nullus amplius supersit recte oriens. Sole existente in locis eclipticae aequaliter ab eodem puncto solstitiali remotis dies diebus & noctes noctibus sunt aequales. Proba. 1. Propter ęquales eiusmodi graduum declin tiones versus eandem partem, Sol non in diuersis sed eodem circulo parallelo circumuoluitur. 2. Ascensiones signorum vtroque loco de die orientia ęquales sunt, sicut etiam de nocte. Exemplum. Sole in principio & & nq posito, ęquantur dies, ęquantur & noctes, nam illic de die oriuntur ο Σ τ θ θῳ =, hic vero τῳ = m, ?

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
