Latin
CIALIBVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 241
Unproofread scanNot analysed yet
Parallelorum aequalis declinatio efficit vt centrum vnius non plus attollatur supra horizontem, quam alterius deprimitur: segmenta igitur eorum alternatim posita aequalia fiunt. 2. Ascensiones signorum hîc de die ascendentium, aequantur ascensionibus signorum illic de nocte emergentium. Exemplum: Sole versante in principio nquo em, dies illius loci ęqualis est nocti huius, illic enim de die ascendunt no –m. ¶D: hic vero de nocte &TE S Q my E, quorum ascensiones paulo ante aequales demonstratae sunt. VIII. Hinc graduum eclipticae oppositorum, quos Sol post semestre accedit, dies vnius est nocti alterius aequalis. Haec ex modo dictis intelliguntur. IX. In sphaera obliqua quo maior est eleuatio poli, eo maiora sunt incrementa diei &noctis longißimae &breuißimae, nec non &reliquarum, sua tamen seruata proportione; donec sub polaribus circulis dies longißima sit 24. horarum, &inde in plures dies naturales excrescat. Proba. 1. Horizon propter maiorem atque maiores angulorum obliquitatem, in magis inaequalia segmenta secat parallelos dierum naturalium.