# Epitome astronomiae 243

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, CIALIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/243

Cur huius anomaliae hic facis mentionem, cum tamen eam, sicut & caeteras, quibus dies naturales variantur, hactenus neglexeris? In collatione dierum & noctium artificialium squae quidem sunt dierum naturalium partes) tantum discriminis dierum naturalium inaequalitas sprocreare non potest, vt de eo curandum sit, siquidem nec ipsi naturales dies (si vnicus ad vnicum comparetur) notabiliter inter se discrepant. At plures dies naturales collecti, quemadmodum praesenti conclusione accidit, accumulant differentiam gnequaquam negligendam. XI. In sphaera parallela totus annus in vnum diem & vnam noctem artificialem secatur. Dies tamen noctem magnitudine excedit. Proba. Cum aequator & horizon vniti sunt, Sol in ęquimoctio verno oritur, nec prius occidit, quam semestri motu semicirculum Zodiaci dimensus ad aequinoctium autumnale peruenerit, Post toto altero semestri continuam noctem facit. Ea tamenpropter causam paulo ante dictam breuior est die illo semestri. Hinc quasi per analo. giam nostrorum dierum & noctium artificialium dicere possemus, quod in sphaera parallela siue sub polis integra annua reuolutio sit vnicum tantum νυχθήμερον, seu vnicus dies naturalis, cuius dies artificialis semestri, nox itidem semestri compleatur.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
