Latin
CIALIBVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 244
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo inuenitur longitudo diei vel noctis artificialis? Per dimensionem arcus diurni vel nocturniQuid vocas arcum diurnum vel nocturnum? Arcum diurnum appello arcum aequatoris qui ab ortu solis vsque ad eius occasum, hoc est, dedie emergit. Et huic simile est paralleli diei natura lis, in quo Sol versatur, segmentum supra horizontem eminens. Arcus autem aequatoris, qui vel descendit, vel è regione ascendit ab occasu Solis vsque ad eius ortum Nocturnus vocatur. Huic simile est paralleli solis segmentum inferius. Quomodo dimensiones horum arcuum innotescunt? In Sphaera Materiali ad certum positum rectificata, notetur ascensio gradus Solis, &etiam ascensio gradus oppositi, illa igitur ex hac ablata relinquit arcum diurnum, qui vero de circulo superest, nocturnum arcum metitur. Ex tabulis autem ascensionum excerpatur ascensio gradus loci Solis ad certum diem anni dati, similiter etiam gradus oppositi, quarum illa ex hac sublata, relinquit arcum diurnum, cuius residuus qua circulum complet, nocturnus est. Hi diuisi per 15. tempora, monstrant quantitatem dici vel noctis horis numeratam.