# Epitome astronomiae 245-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, CIALIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/245-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/245-2

Velcogniti loci solis declinatio missa in canonem differentiarum ascensionalium, offert è regione latitudinis loci dati differentiam ascensionalem, addendam quidem ad 90. tempora, si locus C sit ainsignis borealibus, auferendam autem si in australibus, qui prodit est arcus semidiurnus, qui in horas resolutus semidiurnum tempus patefacit, vnde torum diurnum sicut & nocturnum innotescit. Exemplum. Sole in solstitio aestiuo posito, taarascensionum in latitudine 48. graduum cum dimidio, offert ascensionem obliquam initij cancri tempora 25. scr. & ascensionem oppositi graidus 299. tem. 35. scr. illa igitur ex hac sublata relinquit 239. temp. 10. scr. quae faciunt horas 15. cr. 56. sec. 40. quantitatem diei longissimi, cuius residuum ad 24. horas, videlicet horae 8. scr. 3. sec. go. meriuntur noctem breuissimam. Quomodo faciliori modo incrementa & decrementa dierum sciam? Quandoquidem augmenta & decrementa dict rum velociora sunt circa aequinoctia, quam circa solstitia: Cleomedes lib. 1. cap. de augmento die rum monet, quod primo & sexto mense post inis tium incrementi vel decrementi, dies augeantum vel minuantur duodecima totius excessus diei lonum gißimi & breuißimi parte; secundo verò & qui mense eiusdem excessus sexta parte; tertio aut & quarto mense, quarta parte.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
