# Epitome astronomiae 245

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, CIALIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/245

Vel cogniti loci solis declinatio missa in canonem differentiarum ascensionalium, offert è regione latitudinis loci dati differentiam ascensionalem, addendam quidem ad 90. tempora, si locus C) sit in signis borealibus, auferendam autem si in australibus. qui prodit est arcus semidiurnus, qui in horas resolutus semidiurnum tempus patefacit, vnde totum diurnum sicut & nocturnum innotescit. Exemplum. Sole in solstitio aestiuo posito, tabula ascensionum in latitudine 48. graduum cum dimidio, offert ascensionem obliquam initij cancri 60. tempora 25. scr. & ascensionem oppositi gradus 299. tem. 35. scr. illa igitur ex hac sublata reinquit 239. temp. 10. scr. quae faciunt horas 15. scr. 56. sec. 40. quantitatem diei longissimi, cuius residuum ad 24. horas, videlicet horae 8. scr. 3. sec. 20. metiuntur noctem breuissimam. Quomodo faciliori modo incrementa & decrementa dierum sciam? rum velociora sunt circa aequinoctia, quan solstitia: Cleomedes lib. 1. cap. de augmen rum monet, quod primo & sexto mense potium incrementi vel decrementi, dies augi vel minuantur duodecima totius excessus di gißimi & breuißimi parte; secundo verò & mense eiusdem excessus sexta parte; tertio d quarto mense, quarta parte. Hinc quantita facile cognosci (quanquam minus exquisite) A Exemplum.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
