# Epitome astronomiae 246-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, CIALIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/246-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/246-2

Hinc quantitas dies facile cognosci (quanquam minus exquisite) potest. Exemplum. In latitudine saepe iam citata dies longißima est horarum fermè 16. & breuißima horarum 8. ferè, differentia seu excessus est horis rum 8. cuius pars duodecima est hora Otua, sext hora i, quarta horae 2. Vno igitur mense elapse post solstitium hybernum dies est horarum 8 apposita scilicet parte duodecima ad diem breuißi mam. Sed huic si adijciatur pars sexta, emergit dic quantitas post elapsum secundum mensem horarum 10. Quibus addita pars quarta, numeratur dies post tertium mensem, horarum 12. atque tum es aequinoctium. Sic quarto mense dies erit horarum 14. quinto hor. 15 1/2. sexto autem horarum 16. Quomodo inuenitur quantit. diei vel noctis artificialis, quae aliquot dies naturales diuidum tur Inquirendus est arcus eclipticae perpetuo apparens, deinde inuestigandum, quanto tempore Sol motu suo proprio eum pertranseat. Quorum vtrumque in tabulis Directionum Rheinholdus computauit: hoc etiam ex. Ephemeridibus colligi potest. Huc pertinet Tabula longissimi diei & longissimae noctis habitantium intra polarem boreum. Anne haec doctrina de diebus artificialibus tantum ad Solem restringitur? Ita.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
