# Epitome astronomiae 247-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, CIALIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/247-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/247-2

Veruntamen per analogiam ab ortu & occasu Solis desumpta, haec doctrina caeteris etiam stellis applicatur. Hinc Diesstellae dicitur temporis spacium, quo ipsa supra horizontem fertur. Nox stellae, quo ipsa infra horizontem ab occasu ad ortum redit. Quomodo se habent dies & noctes stellarum, in sphaera recta? Stellae ibi in vniuersum omnes habent perpetuum aequinoctium, quandoquidem horizon rectus amnes aequatoris parallelos bifariam diuidit. Quomodo in sphaera obliqua? Stellae fixae quarum declinatio borea ab aequinoctiali maior est complemento latitudinis loci, cuius: modi apud nos sunt stella Polaris, Vrsae, Plaustrum, Capella &c. aeternum diem habere dicuntur. Quarum declinatio australis excedit complementum latitudinis loci, quales apud nos sunt Canopus & aliae, quarum prope polum austrinum aeter 20. insignes, tres maxime illustres & clarißima rißimae stellae esse perhibentur, aeternam noctem habere statuuntur. Stellae intermediae vicißitudines dierum & noctium suarum obeunt. Erraticae verò stellae, quoniam per Zodiacum totum, sicut Sol vagantur, varietates, sicut & ipse, dierum & noctium omnes obseruant. Propter motum firmamenti proprium sit, vt stellae quaedam sempiternae apparitionis, successu temporis oriri & occidere incipiant. & contra. Quomodo in sphaera parallela se habent?

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
