# Epitome astronomiae 253

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, DE HORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/253

Hermes Trimegistus in Aegypto, diem (inde & noctem) in 12. partes diuidendum iudicasse scribitur, ex eo, quod animaduertit, sacrum illud Animal, quod Serapi dicatum fuit, quotidie paribus temporum interstitijs seruatis, duodecies vrinam fecisse (inde ωρας ab οὖρον vrina dictas volunt Exeo toti diei naturali 24. horae cesserunt. Verum à veritate aberrari non existimo, si quis diei naturalis in 24. horas diuisionem, eiusque originem ad excubitores seu nocturnos diurnosque vigiles, & certissimorum temporis articulorum obseruatores, Gallos gallinaceos referat: Eos enim tantus suos diu noctuque pari interposito tempore, nimirum vicesima quarta diei naturalis parte, partiri notissimum est. Hinc non modo milites in stris, sed & vulgus passim praesertim rusticum empus aurorae appropinquantis, & à quiete ad operas redeundi, nec non relinquas totius diei horas, presertim sub coelo nubilo, Gallorum horario cantu obseruat & discernit. Quomodo horae inaequales reducuntur ad aequales? Ad tempus datum inuestiganda est longitudo diei vel noctis artificialis. Quae igitur proportio est horarum 12. inaequalium totius diei dati, ad horas, eiusdem diei aequales: eadem est proportio horarum datarum inaequalium, ad horas aequales uaesitas. Vt: si quaeratur quot horis aequalibus correspondeant 5. horae inaequales diei solstitialis aestini. Est autem ea dies in nostro climate horaum 16. aequinoctialium. Quare per Regulam DetriFacta operatione prodeunt horae & siue horg. 6. scr. 40. Sic in solstitio hyberno, quando dies est horarum 8. (3 1/2 hoc est horę 3. scr. 2.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
