Latin
DE HORIS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 259
Unproofread scanNot analysed yet
Nos in Kalendis Januarij initium nostri anni habemus, à quibus olim, cum hic annus constitueretur, solstitium hybernum haud procul abfuit, quod tamen iam aliquot diebus anticipauit. Aegyptiorum annus certam sedem initialem non habet, propterea quod omisso quadrante singulis quatuor annis vno die anticipat. Inde fit intra o annos quater sumptos, hoc est, intra 1460. annos Iulianos, vt initium Aegyptiaci anni per omnes lies Iuliani vagetur, adeoque 1461 anni Aegyptij numerentur. quid diuersitatis efficit anni Iuliani iusta maior quantitas? Facit aequinoctiorum solstitiorumque loca, nec non &ingressus Solis in caetera signa, paulatim anticipare. Hinc factum est, vt aequinoctium vernum, quod tempore Iulij caesaris in diem 23. Martij inciderat, hodie sit 10. vel II. Martij.