# Epitome astronomiae 263

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/263

Quomodo phaenomena primi motus se habent in Obliqua sphęra, eâ quidem, cuius Zenith est ins tra Aequatorem & Tropicum cancri In locis sphaerae obliquae, quorum Zenith est intra Aequatorem & Tropicum Cancri, seu quoc rum altitudo poli arctici minor est, quam Solis maxima declinatio, hoc est, quae in Zona Torrida extra medium versus loream reposita sunt: haec eueniunt. Signorum ascensiones rectificantur seu examinantur regulis ascensionum non rectarum sed obliquarum. Stellae aliquae boreales semper supra horizontem manentes, habent aeternos dies, & ex opposito nonnullae nunquam conspiciuntur, siue aeterna nocte absconduntur. Vnde istae nulli ortui & occasui poetico obnoxiae fiunt. Sunt autem stellae istae intra polares circulos inclusae, Arcticus enim & antarcticus, qui sunt limites semper apparentium aut semper latentium partium mundi, magnitus dinem polarium non adaequant.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
