Latin
PARS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 266
Unproofread scanNot analysed yet
Arcticus &antarcticus circuli aequales sunt cire culis polaribus. Initio cancri in meridiano superiori constituto, ipsa ecliptica erecta est, siue angulos rectos conformat cum horizonte, &ab eo in punctis aequinoctialibus diuiditur. Atque tum poli eclipticae vtrinque in meridiani &horizontis sectione mutua reperiuntur. Dies artificialis longißima est sole per Zenith transeunte: breuißima, si ab eo in meridiano remotißimus sit: aequalis autem si dimidiata fueri haec distantia. Semel duntaxat sol fit verticalis, nimirum in primo cancri puncto. 6. Sol in meridiano vltra Zenith nunquam in hoream ascendit, sed extra principium cancri perpesuo austrinus est.