# Epitome astronomiae 267

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/267

Tantum duo sunt ibi solstitia, vnum altum & vnum imum. Altum, Sole in tropico canori per Zenitheunte: Imum in tropico opposito; Est autem tum distantia Solis à Zenith aequalis tropicorum distantiae. Et hîc primò dies longißima est in alte solstitio, breuißima vero in imo. Vna illic aestas est, Sole prope Zenith versante, hyems loco opposito. Quatuor habent vmbrarum differentias, orientalem, occidentalem, borealem & perpendiculare, Vnde istorum locorum situs primus est, quibus vmbra meridionalis deficit. Hic igitur Heterosci incipiunt. Qualiter sunt phaenomena primi motus in obliqua sphaera eorum qui intra Tropicum cancri & polarem arcticum degunt: In locis obliquae sphaec rae, quorum Zenith intra Tropicum cancri & polarem boreum est, seu quorum altitudo poli borei maior est quam distantia tropicorum ab aequatore, minor tamen ciuss IBER eiusdem complemento: hoc est, quae in Zona teme perata septentrionali, quàm nos incolimus, locantur: phaenomena primi motus ita se habent. Cum augmento altitudinis polaris augetur obe liquitas ascensionum signorum Zodiaci.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
