# Epitome astronomiae 268

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/268

Plurimae stellae semper manent conspicuae, quanto enim altius attollitur polus, tanto plures stellae occasui obnoxiae esse desinunt, totidem etiam ex opposito ad hemisphaerium nostrum non amplis us exorinntur. Ecliptica nunquam fit erecta ad horizontem, nec etiam cum eo vnitur. Angulum autem, quantum fieri potest, maximum conformat cum hori conte, quando principium cancri fuerit in meridiani parte superiore: minimum si in inferis ri. Polus eclipticae septentrionalis nec ad horizontem, nec ad Zenith deuoluitur. Maior est dierum & noctium artificialium inaequalitas. Dies longißima est & nox breuißima, sole ad Zenith proxime accedente, sed breuissima dies, & nox longißima, sole maxime remoto, Aequinoctium vero est locis intermedijs. Porro longißima vel dies vel nox non minor esse potest horis 13. cum dimidia, attamen ad 24. horas non extenditur. Sol illic nunquam sit verticalis, nec etiam in meridiano horizontem stringit. Sol in meridiano perpetuo manet australis. Quo ibi sunt solstitia, Altum in principio canI& Imum in principio capricorni. Vna illis est aestas, & vna hyems. Eae tamen, siqualitates & temperies aeris considerentur, dissimiles sunt.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
