# Epitome astronomiae 269

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/269

Loca enim tropicis vicina, maiorem estum, minusque frigoris sentiunt, sed polaribus magis propinqua plus frigoris quam caloris experiuntur. Medium vero eius Zonae temperatam & patam aeris dispositionem ex frigore & calore commixtam habet. Tres differentias vmbrarum habent, orientae lem occidentalem & septentrionalem. Huius gonae incolae dicuntur ἕτερόσκιοι. Cuiusmodi se habent apparentiae phaenomenon primi motus, sub Solari septentrionali circulo? In locis eius sphaerae obliquae, quorum Zenith in ipsum circulum polarem boreum incidit, seu quorum altitudo poli aequalis est complemento distantiae tropicorum ab aequatore, hoc est, quae LIB quae sunt in extremitatibus Zonae temperatae, & in principio borealis frigidae: ista fiunt. Ascensiones medietatis vnius eclipticae, quae Ascendens vocatur, nec rectae sunt nec obliquae, sed nullae omnino. Alterius autem medietatis arcuum ascensiones duplae sunt ad ascensiones suas rectas, quemadmodum supra pag. 204. & 205. dictum est.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
