Latin
PARS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 270
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes stellae, quarum declinatio maior est obliquitate eclipticae, aut non occidunt, si boreales sint, aut non oriuntur, si fuerint australes. Circuli enim qui semper apparentium &latentium limites sunt, cum tropicis vniuntur. Primo puncto cancri in meridiani superiorem medietatem delato, ecliptica cum horizonte, quantum quidem potest, maximum angulum efficit: Sed cum eo nullum omnino conformat, quanda eidem medietati meridiani principium capricorni applicet, tum enim plana corum omnino vniuna tur. Polus item eclipticae boreus in Zenith inciditHinc in vtroque semestri, quo Sol vel ascendentem vel descendentem eclipticae medietatem perambus lat, ipsi ex omni parte horizontis orientalis oris tur, &ex omni parte occidentalis occidit. Longißima dies est horarum 24. nox breuißima est vel momentum, vel omnino nihil. Eodem modo nodo nox longißima cum die breuißima se habet. Inpraecedentibus positionibus sphaerae dies naturas lies in dies noctesque artificiales diuidui erant, hic cutem tam dies quam nox longißima totum diem naturalem absumit.