# Epitome astronomiae 271

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/271

Solis centrum quotannis bis attingit, seu (vi loquuntur) radit vel stringit horizontem, sine pecasu vel ortu, nimirum in punctis tropicis, Troo pici enim horizontem tangunt. Sol tempore meridiano semper australis conspicitur, veruntamen in tropico aestiuo sub mediam noctem, seu in circulo mediae noctis, in borea etiam cernitur. Quo habent solstitia; Altum in cancro, & imum in capricorno. Quod si ad analogiam solstitiorum incaeteris Zonis (quibus solstitium nominatur vel maxima vel minima eleuatio solis in Meridiano) respiciamus: Tria habebunt solstitia. Altum vnum in Cancro vbi eleuatio Solis aequat distantiam trolicorum. Ima duo, quorum alterum itidem est in taneri tropico versus boream, siue in circulo mediae noctis, quo loco sol stringens horizontem, altitus dinem supra horizontem in meridiano habet minimam. Alterum in tropico capricorni, quo itidem horizontem stringit. Vnam aestatem habent, vnamque hyemem. Fae tamen videntur omnino opponi aestati & hyemi degentium sub tropico.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
