# Epitome astronomiae 275

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/275
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/275

Etenim loca illa perpetuo frigore adeo rigent, vt maris glacialis niues & glacia quotannis tantum duobus mensibus resolutae nauigantibus accessum ad eorum accolas permittant. Quatuor vmbrarum differentias habent, Oris entalem, occidentalem, australem & borealem, Australis tamen breuitatem borealis vmbrae assequi non potest. Hi sunt Περίσκιοι. VII. Quae est habitudo phaenomenon primi motus sub ipso pol boreo, In sphaera parallela boreali, cuius Zenith in ipsum polum boreum mun di incidit, siue à cuius Zenith aequator aequidistat, hoc est, in ea terrae parte, quae in Zonae frigidae extremitate (si dimensionem Zonarum ab aequinoctiali, non autem si tantùm tractum frifidarum consideremus, alioqui medium Zonarum frigidarum erit dicendum) posita sunt: phaenomena sic se habent. Nullas habent signorum ascensiones, sed tota medietas obliqua borealis semper supra horizontem, altera infra eum manet, idque propter horizontem & aequatorem vnitos.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
