# Epitome astronomiae 276

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/276

Primi motus conuersio nullum ortum & occasum stellarum efficit, rotantur enim omnes in circulis tam aequatori quam horizonti aequidistantis bus. Erraticae tamen per totum Zodiacum vagantes, propter motus suos proprios, non propter primum motum, statis temporibus oriuntur & occidunt, & ex radijs solis emergere possunt, sicut etiam nonnullis stellis fixis multo tempore loca sua mutantibus accidit. Horizon eclipticam perpetuo & tantum in aequinoctialibus punctis, & ad eosdem angulos sec cat. Dies artificialis in totum semestre extenditur, sicut & nox. Hinc per analogiam nostrarum dierum & noctium artificialium ad diem naturalem, dicere possemus, totum annum vnicum tantum diem naturalem esse. Sol in aequinoctialibus punctis constitutus, in borizonte circumcirca rotatur. Oritur enim sol in aequinoctio verno (motu proprio, non motu die urno eò delatus) & occidit in autumno. Nec Sol, nec vlla stella, nullaque mundi pars, ad horizontem comparata, potest orientalis vel occidentalis vel australis vel borealis dici.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
