# Epitome astronomiae 280

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, DE CLIMATIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/280

Veteres terram borealem, & in ista solummodo eam partem, quam sua aetate cognitam habuerunt, distinxerunt inclimata, ducentes ea in longitudinem à primo meridiano per Insulas Fortunatas eune te, vsque ad semicirculum, secundum latitudinem autem ea numerantes vsque ad longißimum diem horarum 16. Verum quoniam non modo vlteriores tam versus boream quam austrum, adeoque fermè totius terrae omnes regiones innotuerunt: Sed quoniam etian Climatum distinctiones non tam à terrae partibus cognitis vel incognitis, quam ab ipso motu coeli, cuius conuersione diurna Sol diem dispensat, dependent: Ideo recentiores climatum discrimina tam in boream quam in austrum eousque extendunt, doc nec diei artificialis maximi longitudo diem natus ralem adaequat. Sic climatum longitudinem non semi, sed integro circulo circa totam terram ducto metiuntur. Initium vero cum veteribus commus ne retinuerunt. Quae est mensura climatum secundum latitudinem? Semißis horae diei longißimi. Tanto enim die scrimine differt dies longißimus is, qui in principio climatis cuiusque secundum latitudinem, ab eo qui in fine eius est, tanto etiam interstitio parale lelus per medium climatis vnius à parallelo per medium climatis proximi distat. Quot paralleli ad descriptionem vniuscuiusque climatis requiruntur? Trat. Tres. Duo quibus clima compraehenditur, siue utrinque terminatur. Et Vnus per medium ductus.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
