Latin
DE CLIMATIB
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 281
Unproofread scanNot analysed yet
Veruntamen finis vnius climatis, est principium sequentis. Distantiae huius circulorum à se inuicem mensura, est quadrans vnius horae. Quis modus obseruatur in horis distinguentibus Climata? Placuit Geographis climata per horarum numer ros praeceptibiles, seu communiter etiam imperitis sensibiles ¬os distinguere. Idcirco medium cuiusque climatis reposuerunt in horam aliquam vel integram, vel dimidiatam diei longißimi, terminos autem initij &finis eorundem in horarum quadrantes impares collocarunt. sicut tabula sequenti videre est. Vbi ponitur initium &medium primi Climatis? Etsi non incommode medium primi climatis reponi potuisset in ipsum aequatorem, vel certe extra aequatorem in eum parallelum, sub quo dies longißima est horarum 12. cum dimidia: Veteribus tamen &primis Geographis (haud dubio, quia loc ca illa eis incognita fuerunt, nec incoli posse cres dita) medium primi climatis numerare placuit in calatitudine sphaerae borealis, in qua dies maximus habet horas 13. Principium ergo eius est, vbi dies longißimus continet horas 127.