# Epitome astronomiae 282

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, DE CLIMATIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/282

Eorum exemplo nos similiter ibidem numerationem & ordinem climatum ab aequatore vtrinque inchoamus, & versus polos numeramus. Cum recentiores in descriptione finis climatum recesserint à vereribus, cur non etiam aliud & diuersum initium fecerunt? Quanquam omnino par esset, primo Veterum climati vnum integrum cum dimidio praemittere: quia tamen longo vsu omnes, qui secuti sunt, huic eorum numero & ordini sic asueuerunt; vt ei in omnibus suis scriptis innitantur: difficilimum certe foret, nec multiplici confusione careret, si quis iam demum ordinem istum mutare conaretur. Etenim hoc modo quaecunque illi climati (verbi gratia) quarto quinto &c. attribuerunt, nobis de quinto sexto &c. intelligendum esset. Quare istud, cum mu tatum vehementer impingat, attamen non muta tum nihil officiat, & res ipsa permaneat salua, iam nunc tolerandum est. Verum fini illorum numerationi plura addere, facile licet, appositio enim caetera auget non mutat, Quot sunt climata, seu quousque extenditur vltimum climas Veteres 7. climata numerarunt, quorum vltimi medium habet diem longißimam horarum 16. RRecentiores vero 23. computant, quorum vltimi medium diem longißimam 24. horarum complectitur. Sunt ne Climata aequalia? Si mensuram temporis spectemus, aequalia sunt: latitudinem intueamur, inaequalia, latiora sc. prope aequatorem, angustiora quae remotiora sunt: Silongitudinem consideremus, inaequalia quidem sunt, attamen similia. Quare secundum latitudinem inaequalia sunt? Obliquitas sphaerae quò fuerit minor, eò minorem in magno interuallo efficit differentiam ascensionalem, siue eo minus facit augeri arcum diunum diei longißimi, inde eo minus variatur dies longißima.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
