Latin
DE CLIMATIB
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 283
Unproofread scanNot analysed yet
At prope polos, siue quo fuerit obliquidas maior, eo maiorem in exiguo interuallo procreat differentiam ascensionalem; siue eò maior arcus diurnus longißimi diei supra horizontem attollitur, &inde eo magis dies longißima sensibiliter augetur. Itaque parallelus ille, qui per medium climatis transit, propior est sini eius quam principio. Quare secundum longitudinem ssimiles quidem, sed non inaequales sunt: Paralleli polo propiores, siue quorum centra à sphaerae centro remotiora sunt, fiunt minores, ergo &climata ab aequatore minora efficiuntur. At circulus ad circulum similis est, siue proportionalis. Manent ne climata omni tem pore inuariabilia? Propter obliquitatem Eclipticae mutabilem climata etiam mutantur, veterum enim seculo sub obliquitate eclipticae maxima, paulo angusto sumpta omnia, ra erant, tam singula, quam simul Nostro hoc tempore, quo obliquitas fermè minim est, paulo magis dilatata sunt. Quibus appellationibus distine guuntur climata inter se? siue quibus nominibus insigniuntur?