# Epitome astronomiae 29

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/29

Praeterea vocabulo συσημάτος quae compositionem, constitutionem, seu coaceruationem in globi formam coeuntem significat, non tàm essentialem, quàm accidentariam mundi rotundam formam, Astronomicae considerationi propriè subiectam, exprimit. Efficientis autem & finalis causae tanquam ab Astronomia alienae, nulla fit mentio. Altera Phisica est, enumerat enim Mundi non tantùm Materiam (των ὅλων, quibus mundus sicut iam est, constat) & formam essentialem στάξις τε καὶ διακόσμησις perfectissima & absolutissima mundi essentia, elegans ordo &c. Vnde κόσμος Mundus vocatur) verùm etiam efficientem (ὑπὸ θεῦ) & finalem causam (διὰ θεον, omnia quidem propter hominem, sicut pie à Stoicis dictum est, nascuntur, sed ipse homo propter Deum: cyclica ergo periodus in Deo finitur Haec autem penes Physicum sunt. Verùm ista definitio si adiecta vocula πεποιημένη, emendaretur, nobis in nostra S. S. religione omnino etiam satisfaceret. hoc modo.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
