# Epitome astronomiae 290

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, E PERIOECIS, ANTOECIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/290

lima aduersum, seu ab aequatore vtrinque aequaliter remotum inhabitant: Sic Zonam aduersam (si heteroscij aut periscij sint) vel aduersas partes eiusdem Zonae (si inter amphiscios has bitent) incolunt. Signa Zodiaci ascendentia fiunt hic descendentia. Permutantur ortus & occasus veri stellarum, hoc est, cum auibus gradibus stellae quaeuis hic oriuntur, cum illis ipsis illic occidunt: Stellas hic perpetuo apparentes, illi nunquam vident: quantus hîc dies, tanta illic est nox: Crescentibus diebus apud hos, crescunt apud illos noctes. Inde apud Periscios fieri solet, dum his dies est continuus, vt illis sit continua nox, & eo tempore meridiem simul habere non possunt. Oppositis temporibus habent aestatem & hyemem. Amphiscij quidem possunt (propter duplices aestates & hyemes simul habere hyemem, non autem simul aestatem, nec tamen hyemes aequaliter vtrisque sunt frigidae. Diuersis item horizontibus sphaera mundi eis secatur. Quid Antipodes inter se habent commune? Idem horizon circulus ipsis mundum in hemisphaeria bina secat. Hinc sequitur aequalis polos rum altitudo, seu eadem sphaerae obliquitas vel has bitudo; similia dierum & noctium incrementa & decrementa, nec non horarum idem numerus, quae gnae quidem tam à meridiani, quam ab horizontis vna medietate ad alteram numerantur.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
