Latin
E PERIOECIS, ANTOECIS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 291
Unproofread scanNot analysed yet
quae sunt Antipodibus inter se diuersa? Quaecunque apparentiae primi motus apud Periotos &Antoecos opposito modo apparent, eadem omnia apud Antipodes concurrunt, adeo vt ea etiam, quae inter se communia habent, non nisi opposito modo fiant. Eadem simul alia multa comitantiae habent. Etenim medietates Meridianorum eis sunt diuersae: parallelique &eorum sectiones cum meridiano in Zenith oppositae, Zonae, climata, eorumque loca è diametro ponuntur. In quibus signis Sol &caeteri planetae ad hos ascendunt, per eadem ab illis descendunt. Ortus &occasus stellarum omnes sunt permutati, nam cum quo gradu stella hic oritur siue vero siue heliaco ortu, cum eodem illic vero vel heliaco occasu occidit. Totum hemisphaerium, hîc superum, est illic inferum. Quo momento stellae bic oritur, eodem illic occidit. Quantum hic crescit, &quando, quantusque est dies: tantundem illic augetur, &tum, tantaque est nox. Habet ne quaeuis pars Terrae suos Perioecos, Antoecos, &Antipodes? Et si habeant, sunt ne apud omnes haec primi motus discriminaus Si terrenum globum ex Terra &Aqua constantem,