Latin
IDVNVN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 294
Unproofread scanNot analysed yet
PRIMA PARS LIBRI QVARTI. Quid prima parte agitur? CIngulorum Planetarum motus in longitudinem &latitudinem, vnà cum alijs eorum accidentu bus proponitur. Initium fit a theoria Solis, inde venitur ad Lunam, post de Saturno, Ioue, &Mare te, &tandem de Venere, &de Marcurio dicitur. Quare initium fit à Theoria Solis? 1. Methodus συστατικὴ quae à facilioribus perceptu initium fieri monet, hoc postulat. Est enim Solis theoria inter omnes simplicißima, minusque intricata aut perplexa. 2. Non tam propter Solis praestantem dignitatem &maiestatem (caeteris existentibus paria bus) quae omnibus animantibus notißima est: quàm propter reliquorum planetarum cum Sole affinitatem, vel etiam propter neceßitatem, Solis Theria praemittitur. Ipse enim motus eorum sit gubernat, siue motus eorum sic à Sole dependent, vt nisi eius motus cognitus sit, ipsi inuestigari non poßint. 3. Reliquorum planetarum motus &conuersiones annuis solis periodis numerantur. 4. His authoritas Artificum aliorum, praesertim Ptolemaei, accedit, qui &ipsi à Sole inceperunt. Quot &quae in quauis Theoria principaliter sunt spectanda? Quatuor. 1. Quot &quibus orbibus partis cularibus constet. 2. In quam partem moueantur, quantaque sint tempora conuersionum, &circa quae centra, &polos motus isti sint regnlares. 3quorum punctorum, linearum vel arcuum &c. cognitio peculiariter requiratur. 4. quae su motus latitudinis ratio.