# Epitome astronomiae 294

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, IDVNVN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/294

PRIMA PARS LIBRI QVARTI. Quid prima parte agitur? CIngulorum Planetarum motus in longitudinem & latitudinem, vnà cum alijs eorum accidentu bus proponitur. Initium fit a theoria Solis, inde venitur ad Lunam, post de Saturno, Ioue, & Mare te, & tandem de Venere, & de Marcurio dicitur. Quare initium fit à Theoria Solis? 1. Methodus συστατικὴ quae à facilioribus perceptu initium fieri monet, hoc postulat. Est enim Solis theoria inter omnes simplicißima, minusque intricata aut perplexa. 2. Non tam propter Solis praestantem dignitatem & maiestatem (caeteris existentibus paria bus) quae omnibus animantibus notißima est: quàm propter reliquorum planetarum cum Sole affinitatem, vel etiam propter neceßitatem, Solis Theria praemittitur. Ipse enim motus eorum sit gubernat, siue motus eorum sic à Sole dependent, vt nisi eius motus cognitus sit, ipsi inuestigari non poßint. 3. Reliquorum planetarum motus & conuersiones annuis solis periodis numerantur. 4. His authoritas Artificum aliorum, praesertim Ptolemaei, accedit, qui & ipsi à Sole inceperunt. Quot & quae in quauis Theoria principaliter sunt spectanda? Quatuor. 1. Quot & quibus orbibus partis cularibus constet. 2. In quam partem moueantur, quantaque sint tempora conuersionum, & circa quae centra, & polos motus isti sint regnlares. 3quorum punctorum, linearum vel arcuum &c. cognitio peculiariter requiratur. 4. quae su motus latitudinis ratio.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
