# Epitome astronomiae 296

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, THEORIA SOLIS. O. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/296

Inaequalis corporis solaris distantia à terra, quam prodit inaequalis eius apparens magnitudo per exquisitas obseruationes (aere seu medio visus non diuersimode affecto aut infecto) aliàs maior, aliàs minor depraehensa. In schemate post pauculas paginas sequente linea EAHK circulum ECKD Zodiacum aequaliter diuidit. Testatur autem experientia Solem tardius pertransire medietatem vnam, citius alteram, ergo talem necesse est esse orbis Solis positum, qui illi medietati maiorem sui partem, huic minorem concedat. Hoc autem fieri potest si orbis FHG deferens corpus solis fiat eccentricus, sic enim linea EAHK aequaliter quidem Zodiacum, inaequaliter orbem Solis secat. Ita etiam saluatur quod Solis diameter apparens in F minor, in G maior apparet, propter distantiam Illic maiorem, hic propiorem, sed locis intermedijs ista sunt cum distantia proportionalia. 3. Inaequalis magnitudo & duratio eclipsium lunarium, Sole enim in alia atque alia Zodiaci parte existente, Luna aliquando (etsi eius distantia tam à terra, quam ab ecliptica sit eadem) diutius momtur iatur in vmbra terrae, aliquando citius emergit. Ergo vmbra terrae aliquando craßior seu amplior est, aliquando verò tenuior seu angustior. Haec autem varietas vtique praesupponit Solis, cuius obiectu terra vmbram in oppositum extendit, inaqualem à terra distantiam. Sicut infra in Eclipsium doctrina indicatur. Sed ista per eccentricum saluari possunt. Quare duo alij orbes adduntur?

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
