Latin
THEORIA SOLIS. O
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 298
Unproofread scanNot analysed yet
Et tantus est annus Tropicus aequalis iuxta Copernicum, supputatus ad aequinoctium medium. Sed motus Solis simplex diurnus numeratus sub sphaera stellarum fixarum est o. gr. 59. scr. 8. sec. 11. ter. 22. quart. 16. quint. Vna periodus autem habet dies 365. horas 6. scr. 9. sec. 39. tert. 0. Et hic annus appellatur sydereus. Poli huius orbis polos eclipticae aequaliter obseruant, nec eis annuunt nec abnuunt. Ipsius planum ergo Solis corpus (vel potius centrum) sub ecliptica perpetuo defert. An orbis hic Solem non etiam circa mundi centrum aequaliter circumfert? Non. Nam motus aequalis circularis est, qui aequali tempore vel aequales arcus in circumferenpia, vel aequales angulos ad centrum aequalitatis describit. Porro illiusmodi motus tantummodo ad vnicum centrum, non circa plura regularis esse potest. Figura mox sequenti Sol in eccentrico suo FHO, &circa centrum B, aequalis esse ponitur. Ibi donec Sol descendit ex F in H, describit arcum eccentrici FH, &angulum FBH ad suum centrum, sed ad centrum mundi A, describit FAH, qui vtique minor est angulo FBH, per 16.