# Epitome astronomiae 300

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, THEORIA SOLIS. O. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/300

Alterum autem, quem ipse addit, eccentrum eccentri docet conuerti circa suum centrum, quod est parui circelli centrum, contra signorum ordinem annis Aegyptijs 3434. Huius orbis motu demonstrat apogaeum solis verum inaequaliter prorepere, & eccentricitatem mutari. Eccentricitas Solis maxima ex Copernici demonstrationibus inuenitur partium 2. scr. 30. sec. 7. qualium semidiameter eccentrici BF, est 60. partium, sed minima est part. 1. scr. 55. sec. 53. Sic ex eius. dem demonstratis numeratur semidiameter eccentrici BF 1142. semidiametrorum terrae, & AB in maxima eccentricitate 48. ferè semid, terrae, in minima verò AB est 37. fermè semid. terrae. Sol igitur, cum eccentricitas eccentrici maxima fuisset, abfuit à terra positus in apogaeo secundum lineam AF, 1190. semid. terrae (Ptolemaeus illam distantiam putauit esse 1210. semid. terrae) sed in perigaeo abfuit secundum lineam AG 1094. semid. terrae. At in eccentricitate minima, qualis hodie ferè est, Sol apogaeus recedit à terra 1179. semid. terrae, sed perigaeus non tantum appropinquat quantum olim, est onim eius distantiam 105. semid. terrae. Quorum punctorum, linearum & arcuum cognitio in theoria Solis requiritur? Cum propter orbem eccentricum motus Solis fiat inaequalis, & verus à medio differat: eius grae tia sciendum & obseruandum est, quid sit Apogaeum & Perigaeum vel Aux & oppositum augis, eorumque motus: quid Linea medij & veri motus Solis: quid Anomalia eius annua vel Argumentum: quid Medius & Verus motus: quid Prosthaphaeresis vel Aequatio. Sed de his quaedam supra libro secundo parte tertia dicta sunt. Quid est motus Apogęi vel Augis? Est arcus eclipticae ab Arietis principio vsque ad lineam Augis. Peurbachius & alij nominant, Augem in secunda significatione.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
