# Epitome astronomiae 302

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, THEORIA SOLIS. O. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/302

In schemate hoc punctum E principium est, c locus Augis, EC arcus motum augis determinat. Ptolemaeus sua aetate iuuenit Augem, ab arietis initio numerando, in 5. gr. cum dimidio Geminorum, quod hodie iuxta obseruationes & ex eis extructum calculum Copernici est fermè in 9. gradu Cancri. Tabularum Alphonsinarum Authores nimis audacter (sicut etiam alibi) à Ptolemaeo secesserunt, dum ipsius seculo apogaeum Solis, contra expressas eius obseruationes, reponunt in 13. gr. Geminorum, cum dimidio; sic iuxta eorundem calculum locus eius hodie esse debebat 1. gr. cum deunce Cancri, quibus in hoc fidem haberi non posse, moderiae & nostrae & aliorum obseruationes demonstrant. Sed de his aliàs. Quid est linea medij motus Solis? Est recta ex centro mundi ad Eclipticam extensa, aequidistans ei, quae ex centro eccentrici ad solis centrum ducitur. Recta AI aequidistans rectae BH. Quid est linea veri motus Solis? Est recta ex centro mundi per centrum Solis an eclipticam extensa. Recta AK transiens per centrum Solis. Quid est arcus veri vel med motus Solis?

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
