Latin
THEORIA LVNAE. S
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 309-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum obseruationibus crebris animaduerterint Artifices epicycli centrum seu Eccentricum orbem circa mundi centrum aequaliter conuerti: Sequis tur I. Eiusdem eccentrici motum tam circa suum proprium centrum, quam circa quoduis aliud punctum inaequalem esse. Oppositum enim eorum acc cidit, quae de Sole diximus. 2. Eccentrici motus multo velocior est centro epicycli in superiore parte prope apogaeum incedente, tardior circa perigaeum. Maior enim eius portio illic aequalibus Zodiaci arcubus competit quam hic Haec ex schemate praecedente in theoria Solis pag. 301.) patent. Referat enim circulus FHG eccentricum Lunae &c. Quoniam ergo circa A mundicentrum motus eius regularis sit, inaequalis erit circa B. Item quoniam medietates Zodiaci, quas dirimit recta EAHK aequali tempore conficiuntur. superiori autem medietati maior eccentrici portio congruit, &minor inferiori: facile patet, quod epicycli centrum motum intendat supernè, &inferne iterum remittat. Quomodo Deferentes apogęum &perigaeum mouentur? Deferentes apogaeum &perigaeum mouentur contra signorum ordinem aequaliter, circa mundi centrum, &circa eosdem cum eccentrico polos. Conuertuntur semel diebus 32. ferè.