# Epitome astronomiae 309

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, THEORIA LVNAE. S. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/309

Epicyclus addendus fuit 1. propter aliam inaqualitatem motus, cui solus eccentricus sufficere non potest. Luna enim in ijsdem eccentrici locis aliàs tardior, aliàs velocior depraehenditur. 2. Sicetiam (caeteris paribus) luna à terra aliàs altior, aliàs humilior obseruatur, id quod tam in apparente magnitudine corporis lunaris, quam in eclipsium duratione & quantitate conspicitur. Quid opus fuit Circulum Nodorum seu Aequantem apponere? a. Vt latitudinis Lunae varietas per eum sala uaretur. 2. vt centro eius vel ut aequalitatis puncto, motus eccentrici, qui circa suum centrum irregularis depraehenditur, aequaretur.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
