Latin
INONEN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 315
Unproofread scanNot analysed yet
Dictum est superius Solem omnium planetarum caeterorumque motus gubernare, vel quod idem est, planetas singulos in motibus suis ad Solem respicere: Dic ergo in cuius orbis sphaerae lunae motuharmonia Lunae cum Sole appareat? Harmonia ista in motu deferentium apogaeum consistit, &in ijs quae ab eis dependent. Quomodo? Deferentes apogaeum eam proportionem cum accentrico lunae custodiunt, vt quantum linea medij motus lunae motu eccentrici promouetur à linea medij motus Solis in consequentia, incipiendo à coniunctione vel oppositione linearum illarum medij motus solis &lunae, tantundem deferentes illi retrahunt apogaeum eccentrici ab eadem linea medij motus solis in praecedentia. A centrum Zodiaci est, B centrum seccentrici, AC linea medij motus solis, ABD linea augis lunae existentis in E, AFG linea medij motus lunę, cuius Hocus in Zodiaco G. Sic linea AH locus Solis oppositus est. Quando ergo coniunguntur lineę AF &AC, vel opponuntur AF &AH: simul etiam confunctę deprehenduntur AF &AD, videlicet sub loca loco C. Inde vero ęqualiter separantur AF in consequentia, &AD in pręcedentia, adeo vt quantus fuerit CD arcus, tantus etiam sit CE, C igitur locus Solis, sicut etiam H oppositus pręcisè semper mediat inter E &G, si modo E &G, hoc est, AF &AD lineę separatę sint. Quomodo haec Lunae à Sole digressio nominatur? Nominatur communiter Longitudo lunae à sole vel motus lunae à sole.