Latin
INONEN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 317
Unproofread scanNot analysed yet
1. In omni nouilunio &plenilunio, vel in omni coniunctione &oppositione Solis &Lunae media, centrum epicycli reperitur in auge eccentrici, in quadraturis autem, si fuerit dimidiata, versatur in perigaeo. 2. Hinc in omni coniunctione &oppositione tameccentricus quam epicyclus in motibus suis sunt velocißimi, tardissimi autem in quadraturis: Motus enim eorum anomalia taliter variatur, vt paulo ante dictum. 3. Luna vno mense synodico bis pertransit eccentricum orbem. 4. Centrum epicycli lunaris circa centrum mundi vno mense synodico describit figuram Qualem. Schemate hoc A centrum mundi vel etiam totius sphęrae lunaris est. In nouilunio igitur centrum eccentrici est in B summitate parui circuli, &celtrum epicycli in C apogęo eccentrici. Inde recedente centro eccentrici ad D, centrum epicycli descendens peruenit in E, aequales autem fiunt anguli BA D, &BAE propter motuum aequalitatem, Sicillo centro veniente in F, hoc est in G. Porro eccentrici centro delato in H, postquam circuli parui quadrantem descripsit: epicycli centrum confectoriti.