# Epitome astronomiae 322

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, IDENTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/322

Arcus hic centro epicycli in apogaeo & perigaeo occentrici posito nullus est, extra vero in medietate ab apogaeo descendente apponit anomaliae epicydi aliquam portionem, in altera tantundem detrahit, illic apogaeum medium recedit à vero contra signorum ordinem in eam partem, in quam epicyclus tendit, contrà fit in altera medietate. Prosthapheresis haec maxima extenditur iuxta tabulas Alphonsinas & Ptolemaei ad 13. gr. 9. scr. sed in tabul prutenicis est gr. 12. scr. 27. ista tamen differentia ex hypothesium diuersitate proficiscitur. Quid est Anomalia epicycli media & vera? Anomalia epicycli media est, arcus epicycli ine ter apogaeum eius medium & centrum lunae inten septus, numeratus videlicet in eam partem, in quam epicyclus mouetur. Sed Anomalia vem à vero apogaeo initium sumit. tolemaeus nominat anomaliam epicycli, l phonsini sponsini Argumentum vocant, quia vltimam prosthaphaeresin ad cognoscendum verum lunae llorum prodit. Copernicus in suis hypothesibus appellat motum primi epicycli. Quid est Prosthaphaeresis epicycli vel Aequatio argumenti? Est arcus Zodiaci inter lineam medij & veri motus interceptus.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
