Latin
IDENTUM
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 323
Unproofread scanNot analysed yet
Hic arcus nullus est, si luna in apogaeo &perigaenepicycli vero fuerit: maximus autem si lunae inlineam ex centro mundi epicyclum attingente inciderit. Porro luna incedente per priorem epicyali medietatem, prosthaphaeresis ista verum motum facit medio minorem, in altera maiorem. Figura sequenti BC prosthaphęresis epicycli est, Eaautem maxima est luna in extremitate epicycli. siue in linea MFC contingente epicyclum versante, agr. 56. scr. 20. sec. centro epicycli quidem in H apogaeo eccentrici HIKL constituto; At in K eccenstrici perigaeo existente epicyclo, eadem BC prosthaphaeresis maxima est 7. gr. 40. scr. Quid vocas Diuersitatem Diametri? Est arcus Zodiaci, quo prosthaphaereses epicycli perigaeae excedunt easdem apogaeas. Ptolemaeus &Copernicus nominant Excessum, Alphonsini autem Diuersitatem Diametri, propterea quod Diametri obicycli magnitudo apparens, &inde omnium &ingulorum eius arcuum prosthaphaereses in perigaeo eccentrici excedunt easdem in apogaeo eiusdem cecentrici. Explica hoc.