# Epitome astronomiae 323-3

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ICCCUL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/323-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/323-3

ICCCUL eccentrici excedunt easdem in apogaeo eiusdem ucentrici. Explica hoc. Etsi epicycli magnitudo inuariabilis manet, quia tamen ipse in eccentrico fertur, fit vt cum mutata distantia à terra mutetur etiam apparent magnitudo, siquidem quae propiora sunt, sub maiori visionis angulo cernuntur, quam si eadem sit remotiora. Hinc quanto epicyclus fuerit vicinior, tanto singulis arcubus congruentes prosthaphaeresci maiorem in Zodiaco arcum occupant, contrarium accidit, si remotior fuerit. Maximae ergo fiunt prosthaphaereses epicycli in perigaeo, & minimae in apogaeo eccentrici. Notandum autem.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
