# Epitome astronomiae 324

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, IDENTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/324

Etsi epicycli magnitudo inuariabilis manet, quia tamen ipse in eccentrico fertur, fit vt cum mutata distantia à terra mutetur etiam apparens magnitudo, siquidem quae propiora sunt, sub maiori visionis angulo cernuntur, quam si eadem sint remotiora. Hinc quanto epicyclus fuerit vicinior, tanto singulis arcubus congruentes prosthaphaereses maiorem in Zodiaco arcum occupant, contrarium accidit, si remotior fuerit. Maximae ergo fiunt prosthaphaereses epicycli in perigaeo, & minimae in apogaeo eccentrici. Notandum autem. Etsi cum proportione distantiae epicycli à terra mutentur singulae prosthas phaereses: Specialiter tamen earum, quae maximae & minimae sunt, differentiam, nominamus in computationibus motuum planetarum (in quibus principalis vsus est eorum, quae hîc dicuntur) in uersitatem diametri aut Excessum. Figura hac BC arcus Zodiaci est prosthaphęres sis arcus epicycli DF, intercepta inter lineam MB. medij motus per centrum epicycli, & lineam Me veri motus per centrum Lunae F. Est autem BC minimus centro epicycli in H apogaeo eccentrici maior in 1, maior item in L, quia ab apogaed remotior, & perigeo vicinior, maximus in K peria geo, Differentia horum arcuum à minimo est AC AB enim aequalis hic ponitur prosthaphęresi BC apogeae. Is igitur A & maximus in perigeo arcus specialiter Excessus vel Diuersitas diametri nominatur. Ea autem proportionaliter ad alia eccentriti loca in calculo motuum adaequatur. Quid sunt Scrupula Proportionalia? Scrupula proportionalia in theoria Lunae sunt sexagesimae partes Diuersitatis diametri vel excessus, quibus prosthaphaereses epicycli ad alia eccentrici loca extra apogaeum & perigaeum aequantur vel corriguntur.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
