Latin
ILINVN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 327
Unproofread scanNot analysed yet
Inde iuxta has sectionum differentias caeterorum graduum eccentrici distantiae à terra examinantur, quot enim huiusmodi sectiones rectae cuipiam ex ventro mundi ad epicycli centrum ductae decedunt, tantundem simili proportione prosthaphaereßis augetur. Vt excessus lineae MH apogeae quo lineam MK perigeam excedit, diuisus est in 60. scrupula, per quas circuli ducti hîc cernuntur. Porro epicyclo ini constituto, decedunt lineae MI 20. scrupula, quibus MI minor est quam MH, quamobrem etiam similiter BC prosthaphęresis epicycli in I, maior est quam BC epicycli in H apogeo, pro quantitate arlcus BC 20 ipsius AC excessus perigei sexagesimis. Ita prosthaphęresis BC epicycli in L excessu suo AC superat BC prosthaphęresin apogęam 40. sexagesi. mis ipsius excessus AC perigei, propterea quod ME 40. sexagesimis deficit à linea apogaei MH. IIII. Explica rationem Latitudinis Lunae? Dictum est suprà, polos quos eccentricus orbis